Home > Author > Catullus >

" Ille mi par esse deo videtur
ille, si fas est, superare divos,
qui sedens adversus identitem te
spectat et audit
dulce ridentem, misero quod omnis
eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi

lingua sed torpet, tenuis sub artus
flamma demanat, sonitu suopte
tintinant aures gemina, teguntur
lumina nocte.
otium, Catulle, tibi molestum est;
otio exsultas nimiumque gestis;
otium et reges prius et beatas
perdidit urbes. "

Catullus

Image for Quotes

Catullus quote : Ille mi par esse deo videtur
ille, si fas est, superare divos,
qui sedens adversus identitem te
spectat et audit
dulce ridentem, misero quod omnis
eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi

lingua sed torpet, tenuis sub artus
flamma demanat, sonitu suopte
tintinant aures gemina, teguntur
lumina nocte.
otium, Catulle, tibi molestum est;
otio exsultas nimiumque gestis;
otium et reges prius et beatas
perdidit urbes.